PSAGDA

PSAGDA
PSAGDA
ψάγδας, idem cum Sagda, Σάγδας, quod utrumque occurritapud Athenaeum et gemmam simul ac unguentum denotat; a cuius colore viridi gemma forte nomen accepit. Quemadmodum Myrrhites dicitur, qui myrrhae colorem habet; Libanochrus, qui thuris; Stactachates, qui stactae etc. Sic autem de Sagda gemma Solinus, c. 37. Sagda a Chaldaeis usque ad nos fluxit, haud facilis repertu, nisi, ut perhibent, ipsa se capessendam daret: namque ingenita spiritus efficacia, supermeantes naves e profundo petit, et carinis ita tenaciter adcorporatur, ut nisi abrasâ parte ligni aegro separetur: Ea Sagda apud Chaldaeos, propter effectus, quos ex ea sciunt, habetur in loco principe, coeteris propter gratiam magis complacet iucundissime virens. Quae maximâ parte ex ingenio confinxisse Solinum, conicit Salmas. cum pro his omnibus Plinius, unde alia sumpsit, haec tantum habeat, l. 37. c. 10. Sagdam Chaldaei adherescentem navibus inveniunt, prasi coloris. Vide eum ad Solin. p. 706.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”